Sir 27

etc., RAB. Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro poena aeterna manet. . ID. Sicut cribrum, etc., . ID. Unaquaeque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus. Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: . RAB. Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., Matth. 5.. . etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis. . Ostendit in quo maxime laeditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quae fidem, scilicet perdit, nec amicitiae aequitatem custodit, et ideo dissipat charitatem. . Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreae autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hae si quando adversitatem ferarum, vel hominum praesenserint: de altis cacuminibus sese praecipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illaesas. . etc. RAB. Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., etc. Prov. 6.. . Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Aestimat enim haereticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum. . .
Copyright information for VulgGlossa